Costanza dell’oratore Demostene - Studentville

Costanza dell’oratore Demostene

Orator imitetur illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut impedimenta naturae diligentia industriaque superaret; cumque ita balbus esset ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, tam perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur. Deinde cum spiritus eius esset angustior, multum se exercendo in dicendo est assecutus. Qui etiam, ut memoriae proditum est, coniectis in os calculis, summa voce versus multos uno spiritu pro nuntiare consuescebat; neque id consistens in uno loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens arduo.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti